Sed ubi Cassio in Philippis interfecto, Caesar in Italiam, Antonius in Syriam discesserunt, Judaeorum optimates Phasaelum, et Herodem, apud Antonium accusabant, quod rerum summam vi possiderent, nomen tantum superesset Hircano. Herodes autem muneribus placavit Antonium, in memoriam revocans ei, patris sui antiquam cum eo familiaritatem. Cum autem denuo Antiochiae a centum viris Judaeis accusaretur, astante etiam Hircano percontabatur Hircanum Antonius, quinam rebus gerendis essent aptissimi. Cumque Herodem et fratres ejus aliis praetulisset, hilaratus Antonius, eos de procuratoribus tetrarchas Judaeae declaravit. Abeunte autem Antonio Romam, Pachorus rex Parthorum in manu valida Euphratem transgressus est. Ad quem descendens Lysanias Antigoni nepos, filius Ptolemaei ex Alexandra, ut praedictum est, pollicitus est talenta mille, et virgines quingentas, ut Antigonum in regnum induceret. Acceptis itaque a Pachoro multis millibus Parthorum, Antigonus Jerusalem expugnabat, et Phasaelus quidam muros, Herodes domum regiam custodiebat. Sed cum intrasset urbem Antigonus in diebus Pentecostes etiam in foro dimicatum est. Cum autem de pace tractaretur, Antigonus Pachorum regem Parthorum pacis arbitrum in dolo deposcebat. Egressi sunt ergo Hircanus cum Phasaelo, et Antigonus ad Parthorum regem properantes. Herodes noluit cum eis descendere, suadente Marianne, ut nunquam fidei Parthorum fidem adhiberet. Hircanus vero, et Phasaelus in itinere a Parthis comprehensi sunt. Quo accepto Herodes noctu ad Idumaeos contribules suos confugit. Praemisit quidem uxores, et filios et universam supellectilem, et ipse subsequens impetus subsequentium sustinebat. Graviores autem Parthis Judaeos in fuga expertus est, cum quibus sexagesimo a civitate stadio dimicavit, ibique ob incredibilem victoriam castrum munitissimum postea firmavit, quod, et Herodion dixit. Dimissis autem uxoribus, et liberis in oppido Massada, sub custodia fratris sui Josippi in Petram civitatem Arabum perrexit. Parthi vero non solum Antigonum restituerunt in regnum, verum etiam Hircanum et Phasaelum, vinctos ei tradiderunt verberandos. At ille auriculas Hircani dentibus truncavit, nequando mutatis rebus solutus pontificatum reciperet. Ab integris enim celebrari sacra oportet. Phasaeli vero virtute praeventus est. Qui cum nec ferri copiam, nec manus liberas haberet, ad saxum fracto capite mortuus est. Cognito quidem quod Herodes evaserat, ait se aequanimiter velle mori, quia ultorem vivum relinqueret. De Hircano sunt qui dicant, quod medicus ab Antigono sibi missus in auriculas ejus venenum pro medicamento infudit, et mortuus est. Josephus vero refert eum ad Parthos missum, et diu habitum ludibrio.